Adeste, fideles, laeti triumphantes;
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum.
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus, Dominum.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Parturit virgo mater,
Deum verum, genitum, non factum.
En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores approperant:
Et nos ovanti gradu festinemus.
Stella duce, Magi Christum adorantes,
Aurum, thus, et myrrham dant munera.
Jesu infanti corda praebeamus.
Aeterni Parrentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus,
Deum infantem, pannis involutem.
Pro nobis egenum et foeno cubantem
Piis foveamus amplexibus;
Sic nos amantem quis non redamaret?
Anúncios